Latin · Dactylic hexameter
SATIRA CONTRA ABUSUM TABACI, AD AEMILIANUM ALOYSIUM GUEVARRAM., XIV.
Jacob Balde, Poemata (3) 3.15
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo etiam in fumo stat delectatio quaedam
Non immensa tamen. questus breviora gulaï
Gaudia, ni extendat, conviva Philoxenus olim,
Exoptasse gruis fertur sibi ductile collum.
Prorsus ad hunc gustum, mensuram ac vota quibusdam
Tibia communis visa est angustior esse.
Expetit insolitae Bustroza proboscidis usum;
Totus, si posset, fieri cupiens elephantus,
Ore voluptatis nebulosae flumen hiante
Longius, et tanto vivacius attracturus.
Sed, quid si barri rostrum neget Hannibal Afer!
Subsidio veniens nova suggeret arma cavatus
Scipio, quem manibus portat, supplebit avenam
Vulgarem, ingesto per nares undique fumo,
Incensae faciem referens Carthaginis atram.
Amplius hic ausim. Plutonis Morsa tridentem
Perforet, emissoque vomat sua gaudia vento!
Ecquid agat, compacta luto si fistula defit.
Consilium dabit ars. Culmos aptabit, et intra
Horrea trituram flavi implorabit Osiris.
Hoc tamen edico: stipulas adhibere parati
Testari poterunt, haustu per stramina ducto:
Nos documenta damus, qua simus Origine nati.
Quippe caput nostrum vacuis impletur aristis.
Perque oculos stramen longis mucronibus exit;
Quali collucent pagorum agrestia tecta.