Latin · Dactylic hexameter
SATIRA CONTRA ABUSUM TABACI, AD AEMILIANUM ALOYSIUM GUEVARRAM., XV.
Jacob Balde, Poemata (3) 3.16
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquam his praeteritis, posses ignoscere, si non
Pluribus in villis, nonnunquam et in urbibus ipsis
Damna crearentur, miseris deflenda colonis.
Subversi pulsique Lares, incendia totas
Perbacchata domos, plenos vastantia vicos,
Hinc causas habuere, volant super alta favillae;
Nocturnos late ventis spargentibus ignes.
Plurimus Ucalegon ardet, quae causa? Tabaci
Neglectus fomes. Sed habet nil taetrius in se,
Quam quod ridiculos et eodem tempore flendos
Infamesque facit. miserabilior Crepereius
Haut fuerit, noster quam Nomentanus, et Anxur
Marrichius; fratrum par nobile Nubigenarum.
Gordius eiusdem fermenti est atque farinae.
Verus enim Pistor, toti notissimus urbi;
Nec male nummatus sed quando sobrius unquam!
Post fumum, cuius iam paene tricongius audit,
Luctatur rhonchis, et in aurem dormit utramque,
Excepta qua parte ingens consurgit acumen.
Hernicus everso scamnum ferit intestino
Pulchra verecundae videas spectacula cenae,
Cum refluo Euripo stomachorum mappa lavatur,
Nauciades nihilo melior natus patre Nauci,
Arietat in medios postes, resilire coactus.
Procumbit Brenzae Burrique illisa solo frons.