Latin · Dactylic hexameter
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XXXIX.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.39
Unproofread scanNot analysed yet
Talibus alloquiis dum praevia pocula miscent:
Nulla mora est, coenam praecinctus filius infert.
Hic quoque turgidulus, roseaque aetate renidens.
Servulus insequitur: tum nata, ancillaque, et ipsi
Pleni hominum, quales gaudentia lumina pascunt.
Accubuere. manus facilis praefluxerat unda.
Prima oculis stellata, gulam bene proluit offa,
Innabat gallus, sed vix egressus ephebos:
Tam tener, et cultro fuerat tractabilis. Anser,
Atque affinis anas, cum dulci embammate, et octo
Confertim turdi, patina ponuntur in una:
Inque alia scolopax socios tres iunctus habebat.
Tum petaso: circum Lucanica torrida fumo.
Mox perdix oleti, iuvenisque incocta palumbes.
Montanae capreae clunes: de pectore Cervi.
Adfuit et glacies piperata, adstrictaque squilla.
Fercula pauca quidem, sed non umbratica: sed quae
Ad Germanorum, linguâ nostrate, saginam
Significant aliquid, nil significantia sperno.
Lactucam potuit crispam ipsa rigasse videri
Pallas: abundanti sic flavens rore fluebat.
Adiectaeque inulae, radices, intiba, corna.
Ex herbis spirabat amor, fragransque voluntas.
Asparagos molleis non apposuere: negabant
Tempora. defectum supplebant punica mala,
Et citrei fructus, mitesque a vitibus uvae:
Selectaeque nuces Tuscae super omnia vultus
Accessere boni. super hos quoque mitis Iacchus.
Quippe vitris etiam sapuit communibus haustus.
Nulla Thetis violarat eum. castissimus Humor,
Qualiter ex gremio genitrix Vindemia fudit,
Intemeratus erat: stomachi vitalis amicus,
Ac Cerebri. nullae cingebant tempora nubes.
Non tempestates exciverat, atque procellas.