Latin
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., XL.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.40
Unproofread scanNot analysed yet
Iamque supinato currum temone Bootes
Flexerat. in dulcem solvuuntur membra quietem.
Ergo torus petitur. Dant verba precantia somnum.
Evigilat. Sed iam siccata excusserat omneis
Exuvias Nati, pennasque Aurora madenteis.
Instaurare, paratus iter vult Symbola duci,
Hesternaeque gulae pretium. Videt, ecce, reposta
In Cumulum struxisse novo ientacula luxu.
Abnuit alliciunt; cogit bonitatis imago.
Mundicies, structura, dapes miscentur in unum.
Et stupet, et gaudet. Sed mox contendit abire;
Prudenter trepidans, aurem vellente crumena.
Sol quoque iam multum spacii confecerat ortus.
Heic facilem cretam pinguis mirare Maroni.
Tota stetit medio coenantis massa Philippo,
Ientantisque simul. (cerdones discite macri)
Delevitque notas non integer aureus omneis.
Alter ad haec: Venerande Senex, non debeo plura!
Pauca nimis petitis nequidquam. Sufficit hoc, quod
Poscimus, hinc aliquam liceat quoque demere partem.
Non patiar. Mater, tu digna es Sara vocari,
Tuque Abrahamus eris pater. o par nobile! qui vos
Iunxerunt Divi? qui vos genuere parentes?
Vivite concordes: haec Baucis, et iste Philaemon.