Latin · Dactylic hexameter
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., LV.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.55
Unproofread scanNot analysed yet
Audio cum lacrymis gemitus in montibus altis.
Speluncae resonant, ubi sunt Aegyptia tesqua.
Infelix ego homo, quis me de corpore mortis
Huius, et innato Babylonis liberet aestu?
Ille Palaestinis inclusus Dalmata silvis,
Inter echidnarum foetus, viridesque lacertas,
Circum -membra -datus vili deformia sacco:
Ieiunans, exsanguis, inops, callosaque duris
Terga secans flagris; allidens pectora saxo:
Saepe videbatur sibi, dum saeviret Erynnis
Cypria, saltanteis Romae spectare puellas.
Indue loricam, cataphractus subice setas:
Sterne solo Corpus; stratum concide flagellis:
Extenua, sic ut spectari et viscera possint:
Si tamen incipiat mens emollita rigorem
Ponere, nec pugnet, vitioque ignava resistat;
Matris Acidaliae cadet hostia turpis ad aram.
Virtutes Animo, non exterioribus insunt,
Praecipuae membris. Animo castissimus esto:
Et nihil abdomen crassum, nil perna nocebit
Nupta Mosellano, quamvis pinguissima Baccho.
Mens innixa DEO, corpus, licet, obstet obesum;
Per Paphias acies, formosaque monstra Erycinae,
Thaidas, atque Helenas, Cleopatras, atque Corinnas,
Aligerique faces pueri tutissima transit.
Suaviter hic equitat, Coeli quem Gratia portat.
Non certum est illi plureis insidere macros.
Noster apud nudos degens Xaverius Indos,
Tam succi plenum, quam castum Corpus habebat.
Lucida vibravit generoso sanguine vena:
Et Navarraeum candenti prodidit ore.