Latin · Dactylic hexameter
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., LVI.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.56
Unproofread scanNot analysed yet
Quondam etiam Vati proferre arcana licebit.
Tutior a stimulis quandoque est pinguior ante
Non pinguem. Calet hic defectu humoris, et aret:
Quoque magis Macer est, tanto vehementius ignem,
Concipit, utque vetus multo lita sulphure taeda,
Primo transfumat, dêin tota incendia spargit.
Sicca silex: attrita tamen scintillat, et ardet.
Non ego te iubeam calidas incendere vino
Indomito venas; oleumque affundere flammae.
Sed neque te, quoties sitis inclementior urit;
Vel cum turbatam pulsant phantasmata mentem:
Sibilat Eva parens, stygiusque assibilat anguis.
Indulgere vetem latici, modicoque Lyaeo.
Crede mihi non sola ferunt ieiunia palmam.
Saepe voluptates inhonestas vicit honesta,
Et clavum clavo pepulit permissa voluptas.
Scribe, Lege; aut canta; clamat non nemo peritus
Sacris ex adytis. Haec Delectatio Victrix
Dicitur: Ascetis quoque non incognita priscis.
Qua sine, ni Virtus mentem domet, atque refrenet;
Irruet in foedos exsuccus torris amores:
Thestiadis stipes, bustum fatale, futurus.
Plura tibi dicet Vates, qui laudem Atalantae,
Et venatoris fatum cecinit Meleagri.
Si recte memini: quam sponsus, sponsaque taedam
Gestabant olim, semper fuit arida pinus.
Arida suscipiunt Paphiam ramenta favillam.