Latin · Dactylic hexameter
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., LX.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.60
Unproofread scanNot analysed yet
Hic igitur nocuit: quis enim nocuisse negabit
Publica figentem scelerum monumenta? sed utrum
Peiorem censes? Calvinus castior, inquis.
Hoc et ego fateor. sed quanta superbia casti!
Ut se Parthenium probet, atque hoc nomine dignum;
Nescio, quem ob fastum, communi a more recedit.
Namque alii manibus candentia Lilia gestant:
Gallus hic in tergo flores portavit inusto,
Qualeis Aetna parit; sed paullo ardentior infra:
Claudus ubi deus, et Brontes, steropesque laborant.
Ut meritum presso signarent stigmate dorsum.
Spissior obscoenis debetur flamma cinoedis.