Latin · Dactylic hexameter
ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PINGUIUM ADVERSUS AGATHYRSUM Sive Exsultantem, ANTAGATHYRSUS SIVE APOLOGIA PRO Pinguibus, contra Macros., LXI.
Jacob Balde, Poemata (3) 4.61
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid ego haec memorans crinitum comparo Calvo?
An non Luthero peior fuit Arrius, atque
Nestorius, sicci vetulis prae caulibus ambo!
Non Carolstadius, non nostri dedecus aevi
Zwinglius! atque ipso nigrior carbone Melanchthon!
Ultimus hic adeo squallens, ut praeter haberet
Ossa nihil. cisum post restim ex cannabe torta
Fugisse a furca, delapso fune, putasses.
Hic tamen acer erat Romani Nominis hostis:
Et quia non asinus rudis, omni carcere peior.
Hic etiam Graio potuit rudere ore diserte.