Latin
front.2.1.1 to front.2.1.2
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.1.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Iam dudum adverteram, Optime Crescenti, te laude, atque amore Artis Poeticae capi. Quia indoles, ardensque cupiditas huc ducunt; idemtidem sollicitas, ut experientia rerum, et usu instructus, non sinam perire, quae Iuventuti utilia fore confidas. Sed substringenda esse tua vota tantisper existimo, donec Curriculum Peripateticum confeceris. Si intenderes elicere Iuveniles meas Musas; possem fortassis hactenus indulgere. Nihil enim adhuc earum nugarum edidimus in lucem, quibus nugari didicimus. Sin ad Grammaticorum Leges, vel potius lites respicis, hortator, ut illorum more praecepta conscribam, numerosa, onerosa, plurima, diversa, distincta; nihil impetras. Non vacat mihi, post tot emissa Poemata, hac aetate declivi, non vacat, inquam, numerare, vel multiplicare Appendices Tertii generis etc. Despauterii pulverem elementarium lambant, qui volent; et cum Palaemone, ipsoque Prisciano, vulpinentur, quantum volent. per me licet. Praecepta petis? Nova, an vetera? Veteribus abundamus: adiungere Nova, non est necesse. Copiosa iam olim, non sine insigni delectu, vel ex sola Societate nostra tradidere Doctissimi Viri; Iacobus Pontanus, Alexander Donatus; novissime Iacobus Masenius, perquam nitide. Quid Academicis Prolusionibus Famiani Stradae illustrius? quid Allocutionibus Vincentii Guinisii prudentius? Uterque ingenium tuum, Poetarum mysteriis initiandum excolent. Si subvereris sublimiores pro captu: priores adi. admove sugentibus labris illorum Promptuaria. facilius, atque uberius lactant. Nocet tamen et horum nimius haustus. imbribus nimiis videmus sterni segetes. Haut aliter immensa praeceptionum copia, velut inundatione quadam, obruuntur adolescentes discentium plantae. Multi Grammatici magna tempestas: lis sine fine: finis sine iudicio: iudicium sine ingenio. Ubi roduntur syllabae, nulla unquam malacia Maris animi. Multi Medici perdiderunt Caesarem. Multi Grammatici Iuventutem. Nescio etiam, quomodo praeceptis tradendis supra modum dediti, in se ipsos peccent. Sibimet obstetricantur, et tamen abortiunt; aut nimis praefidentes, aut nimis anxii. Fiducia sui plus iusto elati, nonnunquam proprios Canones abrogant, tamquam Auctores potestate praediti, quidus ius, fas sit, habenas Pegaso laxare, vel restringere. Atqui saepe in procursu erramus: et decipiunt nos opiniones nostrae. Non continuo tetigeris scopum sagitta Phoebi, quem tangi posse monstrabis. nimirum aliud est, arma fabricare; aliud, iisdem strenue uti posse. quasi etiam hic valeat illud Senecae: Longum iter est per praecepta, breve per exempla. In anxiis autem haeret regularum, et mille observationum conferta, si non et supervacanea farrago, suffocans sementem laetioris naturae, Musarumque liberalium indolem. Superstitiose serviunt idolis suae mentis, trepidant ad omnes umbras, etiam fictorum corporum. rixantur cum certis syllabis, atque nominibus; perinde ac si in iis rerum cardo verteretur. Stilla, an gutta in versum assumenda sit, dubitant, consulunt, expendunt. quippe cum sallustio, Deliberandum est diu, quod statuendum est semel. prius stillae, guttaeque omnes per clepsydram fluent, quam statuerint. Hi ipsi tamen ceteris in rebus maioris momenti quandoque incurii, an etiam ignari! Quo statu, pereunt vires, et tristi marcore flaccescunt. Perit ille floridae hilaritatis succus, ac quaedam genialis ubertas. turbatur vena phanaticis commentis, et exhauritur ante, quam fluat: vigore, qui ad afflatum numinis debebat effundi, per ignobiles Didascalorum derivationes, iam consumpto: immo non sine animi moerentis supplicio adhibitis siphonibus, carptim verius extracto. Ut adeo, neque hoc titulo, verbosior praeceptionum structura sit optabilis. Ego alia te via ducam, ausculta.