Latin
front.2.1.3 to front.2.1.4
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.1.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Plurima in omni Scientiarum, Artiumque genere, praesertim autem in addiscenda, tantoque magis in exercenda Poesi, qualis Veterum fuit, sacra, solidaque, requiruntur ad Potentiam, quam vocant, Expeditam, ut prono nisu in actum emicet. quorum unum si desit, ut cetera suppetant, quemcumque parturias ingenii foetum, elumbem protruseris. hic error inobservatus, vel per incuriam neglectus, multos fefellit; multos fallit: quosdam maiora viribus suis molientes, in ipsis aggressionibus strangulat. Dictum, scriptumque sine invidia hoc, atque ambitione esto. examina veritatem lanci impositam; et fidem habebis. Quot se iam Delphos penetrasse existimant, intraque cortinam Apollinis latitare: et vix in atrii septis stant, toti adhuc profani! Eminus aspicere montem bicipitem, invocare Lebetrides Deas: Proserpinae currum sequi, furiarum nomina, et mores nosse, turbare Avernum, vincire capita Cerberi: ab Elysiis hortis ad superos remigrare; librare primi, et secundi Iovis tricuspides: Orientem Solem adorare, Occidentem commendare Gadibus, Aurorae lacrymas detergere, Hesperum substituere fratri fundere nimbos rosarum, addere nives liliorum: tum vero amplius luxuriare in descriptionibus montium, nemorum, fluminum, locorumque, quae fabulosus Hydaspes lambit; incipientium Poetarum primam tincturam voces. Primordia haec, sicut requiruntur, ita supponuntur. usurpata placent, sed dignitatem non obtinent, nec punctum ferunt. phaleras ab iusta armatura distinxeris. cristata cassis ornat virum; gladius defendit. Quo tendo? Supra memorata, comere, non consummare Carmen, instar aromatis adhibenda, pone, abundanter istud inspergi: nondum sapiet omnibus. ubi curiosa, felixque inventio? ubi solers, prudensque dispositio? ubi mascula, casteque florens, sed et continua, nullisque paroxysmis interrupta elocutio? Poetam te, Crescenti, volo, non versificatorem, nam isto hominum genere nihil est vilius. omnes parietes, ipsum pavimentum, quod calcant, extemporalibus, et inficetis versiculis gaudent incrustare: (an conspurcare?) Tales vestiunt muros, suspendunt emblemata: ad ravim usque laudant vivos, functosque. imminent tumulis, ac cunis. Rhythmicos dicas pollinctores; circulatorios paranymphos, nuptiales agyrtas, genethliacos chiromantas. ubique declamant recitatores molestissimi. felices se putant, quia veloces: cum velocitatis caussa potius inscitia sit, quam gratia. Considera situs. Versificator sedet, cupiditas volat, animus pendet, ingenium iacet, inscitia stat, versus currunt, et praecipitantur per saxa, tesqua, confraga; infantibus, puerperis, natalibus, thalamis, piis, impiisque manibus venales pretio, quo praesagia sua vendunt Cingari. Interim nulla dubitandi ratio, mutandive quidquam occurrit; nulla subducendi lineam, delendive caussa. odere lituras: quia melius nihil incideret. ergo placentes sibi, sua, et quidem omnia, amant sine competitore, probant sine teste, absolvunt sine iudice. Quamquam et nimiis suarum rerum, scrupulosisque osoribus, alterum extremum instat, naufragantis diligentiae non minus periculum: Iuvenibus tamen rarius timendum. Aliqui pueriliter solliciti, et ab ecte pavidi, ad morosissimum examen conceptuum suorum haerent, tamquam ad scopulum allisi, nec progredi possunt, nec regredi audent, tardat mora: displicet celeritas. nulla trutina satisfacit, semper incubant ovis: pullorum nihil excludunt. Sunt, qui in se ipsos proprias vertunt manus, et censoria crudelitate transversum acti, quidquid excluserint, iugulant, perduntque. Alii, cupiditate maioris famae consequendae, nullum finem inveniunt exornandi simiolum suum: quoque magis excolunt, turpius dedecorant. Nec temere, nec timide, cuiusdam Domini peculiaris gnoma est, trahens ortum ex illo vetustiore oraculo: Virtus est medium vitiorum, et utrinque reductum. Vide, si placet, XII. Articulos Agonalibus Heliconiis praefixos, in certamine nostro Poetico de Vanitate Mundi.