Latin
DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.35
Unproofread scanNot analysed yet
Talis, non exspectato Flamine, sibi Aram struit, sibi sacrificat, sibi tus adolet. simul idolum et popa. Ac si quis sibi dicat: tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi eidem et metis. Omnino, quisquis es, philautia capte; aras fundum arenosum; occas glebam infrugiferam; seris stultitiam: metes ignominiam. ubi sunt mira Poemata, quae pangis? Simioli affabilis affaniae Apuleianae. ludo in affaniis. -----Paupertas impulit audax, Ut versus facerem sed, quod non desit, habentem; Quae poterunt unquam satis expurgare cicutae, Ni melius dormire putem, quam scribere versus?