Latin
DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.36
Unproofread scanNot analysed yet
Subscribo. Si, qui sui iuris est, et opulentus, versusque factitet, non cogente natura, non suadente penuria; sed opinione sui deceptus, et praepostera cupiditate mordendi qualemcumque laurum, veluti feminae pica laborantes: eaque propter laborioso stylo iam lenonibus serviat, iam vespillonibus: mox segmentatis ubi dormit parvula cunis, somnum conciliet: aut si quod generosum pus, inciso brachio exit; phlebotomiam faciat mendaciis splendescere. Hunc enim vero cum vivo Marsya laniato, iubeam postibus Cyrrhae suffigi. quae enim necessitas coegit sponte insanire? Cur famelicis ingeniis pabulum praeripit. Fecundi calices quem non fecere disertum; Contracta quem non in paupertate solutum!