Latin
DISSERTATIO PRAEVIA. De Studio Poetico.
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Promisi monitum, habes oraculum, ore rotundissimo pronuntiatum. Mediocritas tibi, Marcona, secundum hunc quidem superanda est: minimum vitanda. vitare autem cupienti, multoque magis egressuro cum laude successus, pluribus annis opus erit, quam Musarum numerus includat. Neque enim semper labori respondet proventus; Poeta exspectationi, exspectatio votis, vota ingenio. hortabuntur amici: fodicabunt gratissimis stimulis, omnia in coelum efferre parati. pulsabit unus pede, eriget manum, torquebit oculos. tam cito, tam belle! iurabit parasitus per nonaginta novem patinas: praeferet antiquis. Haec enimvero est, dicet, fabula plausibilis. Sed de te fabula agetur. Poeta, Ianus bifrons sit, oportet. ante, retroque perspiciat, falsum a vero discernens; futura cum praeteritis conferens: interdum deliberans; num vera dixit! num sic vena fluit! num Rupem ascendimus ipsam! Non cuivis homini contingit adire Corinthum.