Latin
front.2.7 to front.2.8
Jacob Balde, Poemata (3) front.2.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Tametsi contigeris Parnassum, quid tum postea? hic mons, instar Fodinae metalliferae Suazensis, infra, supraque confossus, et perfossus est: vix ullam venam reperies intactam. hoc est; quod cruciat Parnassios fossores. novis inventionibus destituuntur. multa tibi polliceberis, non aureum, sed aeruginosum ingenium ostensurus. Pergamus. -----Neque enim concludere versum Dixeris esse satis neque si quis scribat, uti nos, Sermoni propiora, putes hunc esse Poetam. Ingenium cui sit, cui mens divinior, osque Magna sonaturum; des nominis huius honorem.