Latin
1.0.1.1 to 1.0.1.3
Jacob Balde, Poemata (4) 1.0.1.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
POema de Vanitate Mundi, sive Saeculare Carmen, aliquoties ante quidem vulgatum; sed nunc primum in modum Certaminis, clamore Martio, fragore tubarum, et quibusdam velut stimulis agitatum tibi sisto, Vanitas Vanitatum, dixit Ecclesiastes, Vanitas Vanitatum, et omnia Vanitas, Ex quo sapientissimi iuxta atque experientissimi Regis Oraculo, velut puncto, centum lineas quaqua versum deduximus; Vanitatem ridendam risu; flendam lacrimis, superbam sarcasmis, miseram conmiseratione prosecuti. Idem Argumentum disertissime pertractavit D. CHRYSOSTOMUS, Sermone in Eutropium. qui habetur Oterum Tomo quinto cuius Sermonis bonam partem huc transfero et praefigo, exhibituram quodammodo Synopsin: ut constet, quam merito miserabilis Eunuchus Stropham LXII. impleverit, simul Unius mentio facta, et sancti Patris testimonio roborata, caeteris quoque augeat fidem. Eutropius Spado, Patricius ac Consul, Praefectusque cubiculo Arcadii Aug. cum offenso Principe, delitesceret sub altaii Ecclesiae, cui ipse antea Ius Asyli abrogare conatus fuerat; occasionem dedit Aureo Oratori, exagitandi inconstantiam Fortunae, omnesque Vanitates uno eodemque ictu iugulandi. Audientia sibi facta ita peroravit. Si umquam antea, nunc maxime licet dicere: Vanitas Vanitatum, omnia Vanitas. Vbi nunc inclutus ille Consulatus splendor? ubi illustres faces? ubi applausus illi ac choreae, epulaeque et festi conventus? ubi coronae et aulaea? ubi strepitus Vrbis, et illae Circensium spectatorum faustae acclamationes? Omnia illa perierunt. Procella vehemens folia deiecit, arborem spoliatam reddidit, iam radicitus vacillantem: tantaque vis venti impacta est, ut cum nervos eius universos concusserit; tum ipsam funditus prosternere minetur. Vbi nunc fucati illi amici? ubi compotationes et cenae? ubi parasitorum examen, et merum per totam diem exhaustum, variaeque coquorum artes, et potentatus cultores illi, ad gratiam omnia dicere ac facere assueti! omnia illa nihil nisi nocturnum somnium fuerunt, appetente die evanescens. Flores fuerunt verni. Vere exacto emarcuerunt omnia. Fumus erant, et soluta sunt. Bullae erant, et disrupta sunt. Araneae erant, et laceratae sunt. Quapropter spirituale hoc dictum occinimus. indesinenter dicentes: Vanitas Vanitatum, omnia Vanitas. Hoc enim dictum in parietibus, in vestibus, in foro, in aedibus, in viis et fenestris, in ianuis: sed potissimum in ipsa cuiusque conscientia continenter inscriptum esse oportet, omnique tempore cogitationi obversari. Quandoquidem negotia fraudulenta, et personata ac inimica, veritatis opinionem apud plerosque sibi patraverunt. Hoc dicto, in prandio, in coena, in coetu hominum, quemque proximum suum compellare oportebat, idemque ab illo vicissim audire: nempe Vanitas Vanitatum, omnia Vanitas. An non assidue tibi dicebam fugitivas esse divitias? tu vero nos non ferebas. An non dicebam fugitivi servi