Latin
1.0.1.4 to 1.0.1.5
Jacob Balde, Poemata (4) 1.0.1.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
naturam eas habere? tu vero credere nolebas. Ecce experientia docuit, quod non solum fugitivae et ingratae, sed homicidae etiam sunt: ut quae in metum nunc te coniecerint. Nonne dicebam tibi, quum me indesinenter obiurgares verae monentem, quod ego potius tibi amicus essem, quam adulatores? etc. Nonne et hoc addebam: fide digniora esse vulnera ab amicis, quam ultro ingerentia se oscula inimicorum? si mea vulnera tulisses, haudquaquam tibi illorum oscula hoc exitium attulissent. Mea enim vulnera sanitatem afferunt: illorum oscula morbum immedicabilem. Vbi nunc pocillatores tui? ubi qui in fore populum de via decedere cogebant, tuasque laudes apud omnes depraedicabant? transfugerunt, deseruerunt amicitiam tuam, Suam securitatem tuis periculis quaerunt. Theatrae magnis obsequiis a te culta, quorum caussa saepius nobis offensus fuisti, et prodiderunt te, et perdiderunt. Et haec nunc dico, non quo prostrato insultem: sed quod eos, qui adhuc stant, tutiores reddere cupiam: nec ut plagas vulnerati refricem; sed ut nondum vulneratos in sanitate conservem: non, ut iactatum flictibus demergam; sed ut eos, qui secundis auris navigant, erudiam, ne forte cum ipso navigio in profundum deferantur. Quo autem modo caveri possit? Nimirum, si rerum humanarum mutabilitates consideremus. Si enim iste mutationem timuisset, nunc eam non pateretur. Sed quoniam iste nec domesticis nec alienis consiliis corrigi potuit: vos saltem, qui divitiis extollimini, huius calamitatem in vestrum profectum convertite. Nihil est enim humanis rebus infirmius. Quapropter quocunque nomine earum vilitatem significaveris, minus quam pro rei veritate dixeris vel si fumum eas, vel foenum, vel somnium, vel flores vernos. vel quidlibet aliud nomina veris usque adeo sunt fragiles, et magis nihili, quam Nihil ipsum. Quod autem non solum nihil sint, sed et in praecipiti stext, vel hinc apparet. Quis hoc nomine fuit excelsior? nonne in toto Orbe divitiis praecellebat? nonne ad ipsa fastigia honorum conscendit? nonne omnes eum formidabant ac verebantur? sed ecce factus est et vinctis miserior, et servis miserabilior, et menditis fame tabescentibus indigentior: per singulos dies gladios prae oculis habens in se exacutes, et praecipitia, et carnifices, et viam quae ad supplicium ducit. ac neque memoria praeteritarum voluptatum fruitur: imo ne luce quidem communi; sed meridie quoque, tanquam in densissima nocte, angustiis parietum inclusus, oculorum usu privatur. Et quorsum haec commemorare attinet? cum quantum vis adnitar, nullis verbis exprimere valeam, quis illi animus sit, per singulas horas capitis supplicium exspectanti. aut, quid nostris verbis opus est, quum ipsius calamitatis imago ob oculos nostros versetur? Nuper namque missis ad eum a Rege, qui vel per vim hominem pertraherent, quum ad Sacraria confugisset; buxo pallidior factus, nunc quoque nihilo meliorem quam mortui colorem obtinet. accedit huc dentium arietatio, tremor totius corporis, vox singultiens, et lingua titubans. in summa, talis habitus, qualem oportebat habere animam, quae metu diriguisset. Non minorem nunc video populi frequentiam. quam in proxima Sacrata Paschae celebritate. adeo exciti estis istius silentio. quod impraesentiarum quaevis tuba clariorem vocem emittit. Et Virgines penetralibus, et mulieres gynaeces, et viri foro vacuo