Latin
1.0.4.13 to 1.0.4.18
Jacob Balde, Poemata (4) 1.0.4.13-18
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Ex his, Poetarum ingenia, velut oculos aquilarum ad solem probari. utque se Quidam in omnes partes gyrent, deprehendi tamen humiliorem aciem, et pisces in littore palpitantes. IX. Hinc provenire, ut non minus iis, quibus vena micat, difficile videatur ad Veterum Poetarum dignitatem aspirare. quando etiam aureo Augusti Saeculo, tot Ingeniis radiante, tam paucos reperiri Posteritas, quorum curam faceret suam. X. Difficultatem insuper augeri ex eo; quod editus Mentis partus, non minorem sollicitudinem sibi sumat, quam edendus. nam nisi more ursi Virgiliani lambas; proiecisti informem massam. si arctiore complexu stringas; suffocabis simiam, transmissurus Amicis tuis, pollinctos myrrha, formosa cadavera. cereas pupas; quarum manus, tametsi occulto artificio et tecta fraude versas, ut simulacrum vivere credatur. sunt tamen nares, quae mortem et putredinem olfaciunt. Odio sunt Poemata, quae tantum redolent, quantum non redolent duo funera. XI. Dari multos, qui de pernicitate suae Musae gloriantur, horaeque singula momenta totidem metris praecurrunt: quibus nihil est putidius. Dari etiam studiis contrarios, qui suam Musam non amant, nisi eam instar Zenobiae grandibus gemmis onerent, laborantemque et praegravatam in triumpho ducant Aureliano Sed, an non stibium et cerussa, et timiditas animi, et forma naturalis attrita, pariunt fastidium? Certe Poema severius castigatum, quam par est, tetricum dicetur, non maturum: nec tam gravitate venerandum, quam horrendum rugis. XII. Itaque satius esse, decente neglectu impense colere pulcritudinem, quam ad vivum speculi argentum, doloso veneno per laboriosam inscitiam occidere. enitendum tamen Vati, ut quae profudit, inter elaborata censeantur. quae elaboravit, profusa videantur. ita ex utroque Auctor castissimam hauriet voluptatem, risurus saepe iudicia examinantium artem et naturam, vanaque divinatione sollicitantium Poetae ludentis arcanum. Cui soli constare debet: quo pondere quave procella, vehemens Natura Poema protruserit, qua morositate difficilis Ars et severa perlinxerit.