Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., I.Attrita est Civitas Vanitatis. Esaiae 24.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.1.0
Unproofread scanNot analysed yet
Fuerunt TROES, ILIUM;
TROS, ILIVM FUERUNT.
Fuit, fuit Domus incluta,
Nomenque Dardanorum
Impressit altis moenibus
Hostile Mars aratrum.
Vbi steterunt Pergama.
Nunc fluctuant aristae.
Troia stetit. Priami sunt haec monumenta, Viator.
Eheu! cum gemitu die: ubi Troia stetit?
Iam frustra Xanthus, Simois memoratur, et Ida,
Et rubet armigero raptus ab ungue Puer.
Vrbs aequata solo. captis cum civibus arsit.
Argolicus Phrygias Mulciber hausit opes.
Horrea Triptolemi, vastus sunt Pergama campus,
Inque Helenae thalamo iam cubar ipsa Ceres.
Ergo Troia iacet? iacet, voravit
Ignis tecta Phrygum? voravit ignis.
Ergo stirps Priami superba vixit?
Vixit stirps Priami superba, vixit.
Nullus Dardanidum puellus aulam,
In qua ludat, habet; puella nullam.
Sal tota modo seminatur Vrbe;
Proscinduntque solum boves Ulyssis.
Ilion eversum est. Priamus iacet omnis, et ingens
Sarpedon: Danaum praevaluere doli.
QUI FUERANT TROES, NUNC SUNT SINE NOMINE MANES:
Occidit AEneas, et Puer ipse Paris.
Ignibus a fundo Neptunia moenia fumant.
Quae fuit VRBS, ager est; Caula, quod AULA fuit.
Hectoris effossam qui findunt vomere tumbam;
Illi etiam segetes Hectoris ense metunt.