Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XI.Impius facit opus instabile. ? 10.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.11.0
Unproofread scanNot analysed yet
Fastigiata PYRAMIS
Memphiticis in oris:
Quae decidentes eminus
Suas recepit umbras:
Tam plana facta casibus.
Quam campus est cylindro:
Caepaque nunc AEgyptia
Vmbras iacit minores.
Pyramis et Memphis, tam sunt mihi fabula, quam sine
Pyramus et Thisbe, NASO iocose, tui
Tantus Hyperbolicae consurgit in aethera turris,
Altaque vicino Mons ferit astra iugo
Non ita me pridem stimulavit dira cupido
Tangendi septem brachia, NILE, tua:
Vidimus AEgyptum. Sed non mihi visa ducentos
Alta pedes Memphi Pyramis ulla fuit,
Fama, qua patet Orbis, universum
Implet Pyramis. Horreum, an sepulcrum?
Nam Reges Ceretemque, cumque spicis
Fertur funera condidisse Vertex
Nubes despicit: et basin deorsum
Iactum missile transilite nescit.
Mentiris, bone viri sagitta sanctae
Metas transilit ista VERITATIS.