Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XI.Impius facit opus instabile. ? 10., lines 1.11.1-1.11.2
Jacob Balde, Poemata (4) 1.11.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Barbara Pyramidum sileat miracula Memphis.
Verius haud quidquam Bilbili salsa canis.
Barbara: nam quamvis altissima, barbara moles,
Barbara congeries, barbara terra fuit.
Pyramidum. quarum? quis nunc vides eminus ullam?
Non superest lapidum plena vel una manus,
Vel cophinus. sileat miracula vitrea, fluxa,
Vana, caduca, nihil. denique Memphis. Vbi est?
Ubi Canopi Sunt furentis insanae
Substructiones? PYRAMIS, sepulcrale
Onus tyranni, fertur astra sublimi.
Pulsasse cono, caerulas supra nubes:
Lunaeque cursu menstruo fatigatae
Sedem quietis praebuisse, credimus!
Quid, NILE, dicis? vana tinniunt sistra.
VAH, praeter umbram nil videtur obscuram