Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XXX.Transierunt omnia illa tanquam umbra. ? 5.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.30.0
Unproofread scanNot analysed yet
Orchestra, Ludi, Munera,
Fontes, arena, Circi,
Et Editores munerum,
Aurique sparsiones:
Tragoediae, Comoediae,
Soci Terentiani,
Spectator, Actor, (Plaudite)
VNA IACENT RVINA.
SUMMA nihil superat. Perierunt omnia Romae,
Maxima, parva, popae, victima, fana, Ioves.
Occubuit Scaurus, Circensia Munera cessant,
Eversis cuneis amphitheatra vacant.
Deletus populus Statuarum, ancilia Martis
Fracta, togae ruptae, dilacerata saga.
QUAE SEPTEM TUMULOS IACTANTIOR EXTULIT OLIM,
SUB SEPTEM TUMULRS VRBS TUMULATA IACET.