Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XXX.Transierunt omnia illa tanquam umbra. ? 5., Nenia.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.30.1
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc concurrite lacrimae Sororum,
Vestraeque exequias parate Matri:
Namque unum in tumulum feruntur una
Formosa omnia, quae fuere Romae.
Saltem funebre dedicate Carmen.
Huic est condita Roman tota quanta. Quam cum Tulliola Terentiaque lugente Italiae nigrae puellae.
Longam odi pompam. Quin totum elimino funus
Et simul et semel est mortua Roman Vetus.
Lictores, Consul, Fasces, Dictator, Arator,
Curia, Vesta Focus. Ludus, Arena, Forum.
Patritii, AEdiles, Equites, Asinaria Plauti,
Nullo, quod stupes, ordine mixta iacent.
ROMA ANTIQVA vale, lacte enutrita lupino.
Salve sparsa AGNI sanguine ROMA NOVA.