Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXXIX.Transibit vita nostra tanquam vestigium nubis, et sicut nebula
Jacob Balde, Poemata (4) 1.79.0
Unproofread scanNot analysed yet
Sic omnis aura gloriae
Afflantis evaporat.
Cum nubibus consumitur,
Cum nubibus rotatur.
Formas in omnes vertitur;
Extrema Nili vocatur;
O! QUANTA SPES MORTALIUM
POST VOTA STRANGULATUR!
Sic statuat, quicunque sapit. VANA, OMNIA VANA.
Vana Fides, vana est Gloria, vanus Honor.
Crescit in hydropem, tumidaque repletur ab aura;
ET TOTUM PELAGUS MAXIMA VOTA BIBUNT.
Dic quid Honor? glacies, vitrum, cinis, amphora, concha.
Quid fallax Iris, gemmea bulla, Nihil.
I nunc, et velis ventos maioribus hauri:
Sed cave, ne Ponto sparsa carina natet,
Ut quemcunque sacro sinu THALIA
Infantem tulit, atque vagientem
Tinxit nectare lacteae papillae,
Contactu manuum pedumque palpet
Vanae emblemata vana Vanitatis.
Ventorum iocus ilia sunt. in auras
Omnis fastus abit. cuniculosae
SPES, ut Luna, timet suis eclipses.