Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXXIX.Transibit vita nostra tanquam vestigium nubis, et sicut nebula, lines 1.79.1-1.79.2
Jacob Balde, Poemata (4) 1.79.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ludimus? an sphynges et nos proponimus Orbi?
Qui reperis sensum; GLORIA, dic, Vapor est.
Nulla manet constans. ut Comica labitur umbra.
A vento facilis praetereunte rapi.
Nubem nunc Aquilam fieri, nunc esse draconem
Saepe vides; sed cum vanuit, esse nihil.
SPES quoque, nunc Britonum, sibi nunc Regina videtur
Indorum: demum se videt esse NIHIL.
Haec bracteatae digna GLORIAE merces.
Stylusque VANAE CURIAE. VAPOR transit,
Et cum vapore fama. splendet immensi
Ampulla plena Nominis. natant verba
In lacte puro; litteraeque promissis
Argenteae incructantur inverecundis.
Valles voventur gemmea, aurei montes.
VAH! stulta vota Dii Deaequae derident.