Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XCVII. Coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non, SCENA. Poeta, SCAZON.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.97.2
Unproofread scanNot analysed yet
LAEtare Scazon. Praevidemus ex malo portum capacem. te Coronis exspectat. Iam paene tangis littus, et premis terram SCA. Quae vota solvam! quae lubens feram dona, per tot procellas vorticesque ventosque appulsus, atque expostus! o quibus sertis aplustre summum vinciam memor Scyllae! concussa Navis ima non semel fundo, effudisset intestina, ni mei longo pedi remulco pendulam retraxissem. POE. Scazon: querela nascitur domi tecum. Vides: ut Istae nil morentur, et scindant undas phaselis eleganter instructu. Non imprecantur fluctibus, nec accusant scopulos marinos. Si Neronis Euripus albo rubroque volueretur in vino: periculosos, credo, gurgites ultro enavigandos Nauta magnus intrares, contemptor Alti pertinax: et ad thyrsum puppis sederes Bacchicae velut Clavum. Pergamus ad celeusma pandimus vela. Incumbe remis. Cymba Virginum currit. Anacreontis expedita praecedit.