Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XCVIII. Tenent tympanum et citheram, et gaudent ad sonitum Organi. ducunt in
Jacob Balde, Poemata (4) 1.98.0
Unproofread scanNot analysed yet
Festiva spumas Orgia,
Amystides lacessis:
Satur manu trementia
Pectis micante fila;
Strepensque Cypri cymbalis,
Niloticisque sistris,
Tecum neges Aheneum
Perire posse Mundum
Phasiacae volucres, et Phoenicopterus adsunt.
Cinnama nube pluunt, palmite vina fluunt.
Restagnant urnae: fidibus testudo sonoris
Provocat alternos pollice tacta pedes.
Eia, genas, Veneris pingamus sanguine: quidquid
Calcatur pedibus, fiat odora rosa.
Omnia prata sciant communis gaudia Maii:
Mensis hic aeternus, sicut et Orbis, erit.
Ergo iacta anima est. in omne Bacchi
Passu quadrupedante crimen itur,
Reg ales Pateras merum coronat.
In carchesia plena se profunde
Mittit longa sitis. Redux ab imo,
Ceu plebs in Phario canit Canopo.
Quo nil elleboro magis recenti
Curandum: properare nescit annes.
LITTERA dat coenas; subeuntque Tomacula, turdus
Pulli, Perdices; Anser, Aprugnus, Anas.
Sed LIBER sine lege furit. Chia atque Falerna,
Sit modo Fabricii Consulis uva, sapit.
Iamque intrat Corybas, iam spirat tibia buxi,
Plauditur in toto Vox sonat una Choro.
Nocte bibo tota, redeunt convivia mane:
Divisum barathrum cum bove Venter habet.