Latin
IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., XXVII. DITHYRAMBUS. Amantium Mores accommodati affectibus Anima, amore patientis, CHORUS.
Jacob Balde, Poemata (4) 6.27.4
Unproofread scanNot analysed yet
NOn est conditio peior, amantium.
Quorum coena, fames; ambrosia, est sitis,
Vinum, si quod amant, fletibus innatat,
Ducitque ex oculis tristibus alveum.
Instaurare mero nuper inutile
Corpus iussa, scyphum forte poposcerat.
Crescentem spatio ventris ianthini,
Plenum porrigimus frigore massico.
Illa autem aspiciens, nescio quem, cadum.
Defixamque truci lumine spongiam:
Effuso penitus munere Liberi.
Implevit phialam roscida lacrimis,
Impletamque bibit. qualiter unico
Raptim fusa trahat caecuba spiritu
Miles, sub calido fidete torridus.
Hos amens latices, hunc liquidum salem
Potatura, suas Delicias vocat?
Motatura, suas Delicias vocat?
Eheu! conditio tristis Amantium.
Quis iuvabit moesta virgo,
Grande vulnus quis levabit?
Si manum medentis horres,
Quis tibi medebitur?
Martyr es: sed sponte mira
Martyrum tormenta quaeris.
Si placer crudele votum:
Quis tibi medebitur. ?
Sic doles, ut te dolere.
Semper optes: atque morbo
Pabulum perenne praebes.
Quis tibi medebitur?
Quidquid offert alma Tellus,
Mollis Vnda, purus Aer:
Fronte spernis irretorta.
Quis tibi medebitur?
Mellis imber, lactis uber.
Spuma vini, flos amomi,
Fel videntur et venenum.
Quis tibi medebitur?
At ecce rursum languido erepit gradu,
Vultumque firmat. praebet alternis Amor
Adimitque vires. mox relapsuram solo
Comites tenebunt, Quando paullatim dies
Moribunda cedit, quaeque morienti Deo
Funesta luxit Hora :vertigo caput,
Mentemque pronus consciam quatit tremor.
Vbi namque Sponsi spectat extinctum sui
Vitale sidus, cupit et ipsa extinguiet,
Oditque lucem :qua duos meminit simul
Obiiste Soles. ac si in aure tinniant
Suprema vocis intonatae murmura:
Mea quoque Vita, clamat, exacta est :mea
Quoque Mors propinqua restat in terris nihil.
Vt versat oculos, utque discordi face
Rorat cruentos frontis orbes in Crucem!
Et acumen Hastae tractat, et clavum extrahit?
An, ut osculetur? pectus imo ut transigat.
Prohibete vulnus rursus in terram labat.
Hoc est. quod toties mihi
Praesagus cecinit timor.
Intractabilis, effera
Res est, et violens, AMOR.
Blando fulmine fervidus:
Graiis Ignibus efficax.
Divinus quoque fortior.
Non ludos agit et iocos.
Toto Numine serius,
Flectit mollia pollice,
Frangit dura tricuspide.
Sed prosternit, ut erigat.
Non est mortua, Virgines,
Vestris iuncta Sodalibus.
Dormit. Cor tenuis patens
Oris laxat anhelitus.
Pulmo naribus integer
Mites ducit Etesias.
Ite ferre languenti
Amore, sellam.
Ite, floribus refectam
Fulcite vernis.
Dulcis Autumni caducis
Stipate malis.
Inter nexilis ubera
Myrrhae fasciculus fragret,