Latin
IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., XXVII. DITHYRAMBUS. Amantium Mores accommodati affectibus Anima, amore patientis, Poem 5
Jacob Balde, Poemata (4) 6.27.5
Unproofread scanNot analysed yet
Ferre tandem impotens iaculum tam forte?
Moritur, ut dictum est, sed felici morte.
Nam panduntur protinus ei caeli portae:
Dignam ut intelligas se Sanctorum sorte.
REQUIEM pro Anima tali non cantamus.
Imo est INTROITUS MISSAE. GAUDEAMUS.
Quia si pro. Martyre Deum exoramus:
Vt Decretum loquitur, Sancto derogamus.
Eia dulcis ANIMA, eia dulcis rosa,
Lilium convallium, gemma pretiosa:
Cui carnis faeditas extitit exosa:
Felix tuus exitus, morsque pretiosa.
Felix, quae iam frueris requie cupita,
Inter Sponsi brachia dulciter sopita:
Eiusque spiritui firmiter unita.
Ab eodem percipis oscula mellita.
Iam quiescunt oculi: cessant aquae ductus,
Nam aperte percipis spei tuae fructus.
Quia per quem Saeculi evasisti fluctus:
Tuos inter oscula consolatur luctus.
Dic, die dulcis ANIMA, ad quid ultra fleres:
Habes caeli gaudium tecum, cur lugeres:
Nam solus est omnia, cui tu adhaeres.
Et, si velles amplius, certe non haberes.