Latin
IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., XXVIII. EPICNIIUM DIVINI AMORIS. Animam triumphatam ad caelestem Sponsum
Jacob Balde, Poemata (4) 6.28.0
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc amet, qua non amavit:quaque amavit, nunc amet.
Impotens cruenta ferre MENS A moris spicula;
Currit illa, currit instar fixa cervi saucii:
Cuius haeret acta tergo canna venatoria.
Vt sitim desiderato fonte ponat igneam:
Per vepreta per fruteta fertur atque retia.
Donec ad scaturientem lassus undam concidat
Nunc ametque non amavit: quaeque amavit, nunc amet.
MENS anhela cordis aestu. sic doler iucundius.
Illi nam furore dulci laesa fert arundinem:
Nec potest arcere flammam, nec mederi vulneri
Plaga ludibunda saevit:fax perurit viscera.
Ergo virae sica tendit ad perennis flumina:
Sed citata, fonte viso quem requirit, occubat.
Nunc amet. quae non amavit: quaque amavit, nunc amet,
Dulce votum, aegrata mora est, occubando viere.
Deserenti VASA TERRAE porta coeli panditur:
Vt sciat se regis esse VAS HONORIS aureum,
Multiplex corona Divum laeta prodit obviam:
Quos salutat gratulantes ore iam sororio.
Hi sororem consalutant, et ferunt ad aethera.
Nunc amet, quae non amavit, quaeque amavit, nunc amet,
Funus istud, funerali nemo deflet tibia.
Vna vox est, Gaudeamus, una vox, sed plurium.
Vrbs, Senatus, Ara, Templum, Gaudeamus, personant.
Praeficae procul facessunt, atque tristes Neniae.
Martyrem licet rogare:non licet pro Martyre.
Certa res, et fama Sacri testis est Oraculi
Nunc amet, quae non amavit:quaeque amavit, nunc amet.
Crescit inter verba plausus, infremunt encomia.
Virgo gemma nominatur, orbe toto dignior.
Flos rosarum, rosque florum lilium convallium.
Candidum quod nulla turpi noxa tactu polluit.
Nullus oris inquinavit pestilentis halitus.
Prosperis beata mors est concolor natalibus.
Nunc amet, quae non amavit quaeque amavit, nunc amet.
Ter quaterque Virgo felix Pacis in tentorio,
Casta summi Sponsa Regis in cubile duceris
Stella lucet, serta fragrant: laetus Hymen accinit.
Sponsa dormi tendit, ecce, Sponsus ipse brachia.
Myrrheum formosa, suge te foventis spiritum,
Balsamo fluent capilli:melle manant oscula.
Nunc amet, quae non amavit:quaeque amavit, nunc amet,
Iam quiescit. grata mulcent post labores otia.
Ex amore quae profusis innatarunt lacrimis,
Clausa succo dulciore somnus ungit lumina.
Vva floret, spes cupitae non fefellit vineae.
Inter undas fluctuantes, cuius usa est anchora,
Littorali cincta serto sentit et solatium.
Nunc amet, quae non amavit:quaeque amavit, nunc amet,
Sponsa ride:cur in istis moesta fleres gaudiis?
Servit uni, cuncta gyro quidquid astra continent.
Mira quaeque, pulchra, blanda, delicata mollia,
Sparsit in te liberali plena cornu Copia.
Nil, quod optes, est relictum quodque possis quaerere,
Quem tenes innixa collo, vota vincit omnia.