Latin · Elegiac couplet
IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., XXIX. EPILOGUS. Literae Philomelae in caelum receptae, ad sororem suam Prognen, lines 6.29.47-6.29.90
Jacob Balde, Poemata (4) 6.29.47-90
Unproofread scanNot analysed yet
Pax inter socias sunt cum Phoenice Palumbes;
Ludicra non metuit Spinulus arma Gruis.
Int ntes Aquilae nulli fera bella minantur:
Cum Merulis placidos ducis Alauda choros
Quotquot Aves ludunt, cantum prius atque probandos
Arbitrio mores supposuere meo.
Est aliquid, Progne nemus istud posse mereri:
Pulsa fuit culpa non Avis una sua.
Corvus abest, upupaeque et prae do Milvius ater,
Noctuaque, et nimio Passer amore salax.
Nec te garrulitas aliis odiosa iuvaret:
Excuset vitium ni Philomela tuum.
Ipse adeo Cycnus nostris arcetur ab Oris
Nam tremulam vocem iam morientis habet
Perpetuae gaudens iucundo munere vitae
Vivida sidereus carmina Coetus amat,
Sed tu cara veni. quamvis dos maxima desit,
Nec dederint Musae dulcius ore loqui;
Arte tuas astuque meo supplebo Camoenas.
Quod soror, hoc ipso iam toleranda venis.
Ah, quoties terras cogit te vertere bruma:
Vt ver invenias hospes ubique novum!
Nos crocus et nardus, semperque Favonius afflant.
Nescimus, quid sint frigora quidve gelu.
Certa manet sedes, non est mutare necessum.
Ocius ad Caeli limen, HIRUNDO, vola.
An modo te volucrem pudet esse, et scindere ventos?
O utinam pudeat sortis utramque suae
O pereat, qui nos plumis vestire poeta,
Ludibrio falsi nominis, ausus erat.
Exue confictam nunc, si sapis, exue formam,
Non decet humanum mobilis ala genus.
Sis ea, quae fueras magno Pandione nata
Vxor ab Ismario cum peterere proco.
Ipsa quoque abieci pridem mendacia vatum:
Cumque homo sim, frusta garrula credo ravis.
Scilicet in Manes retinet ni Fabula iuris
Libera plebeios effugit umbra iocos.
Ex tot figmentis mihi vox tantum modo mansit:
Caetera sum mulier, sed PHILOMELA VOCOR.
Iamque alias quatio sublimis in aethere pennas.
Mens volat, et secum corpus ad astra levat
Aligerae, quae sit novies distincta, Iuventae,
Non ramen alitibus sum sociata feris.