Latin · Elegiac couplet
IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., XXIX. EPILOGUS. Literae Philomelae in caelum receptae, ad sororem suam Prognen, lines 6.29.91-6.29.136
Jacob Balde, Poemata (4) 6.29.91-136
Unproofread scanNot analysed yet
Vix avis impletura manum dicamur Athenis
Dum tamen in Caelo pulchra puella vocer.
Et vocor, et placeo, repetique implumis amantem:
Nuptaque lum Regi filia rege sata.
Si quaeris nomen; CHRISTUM se nominat Unctus;
Si formam; facies nulla serena magis.
Lumina lacte madent, frontisque est lata voluptas:
Et nitet incenso nigra colore coma,
Largus fundit opes ritu torrentis Iberi:
Quippe manus Hermi divite lavit aqua.
Quo sedet in solio, terris est maius Achivis.
Chrysolithis totum fulguras ingenuis.
Quid PROCNE, conferre potes, quid patria duri
Coniugis, aeterna conglaciata nive?
Te miseram Regio septem subiecta trioni,
Verius exilii nomine digna, tenet.
Sceptra geris Scythiae: quod nec ramen ipsa negabis,
Barbara terra tua est, barbara terra tua est.
Finibus Ausoniis latro, pulsusque Pelasgis,
In Scythiam semper missus adulter erat.
Sontes intrusos memoro? parit impia plures.
Instar multorum Tereus esse potest.
Heu, fuge crudelis feralia claustra Tyranni.
Nonne tibi nocuit Thracia, nonne mihi?
Thracia: continuis praesens ubi caedibus hostis
Pascitur, et toto tempore saevit hiems.
Horret et infestus rigidis Aquilonibus aer,
Et levat infaustam stiria sola sitim.
In nostram secede nemus, quod lilia cingunt,
Quod Zephyrus violis sepiit atque rosis.
Intus pampineis vites in collibus ardent:
Si placet, uva cadit; si petis, alba ruber.
Stant immortales radiato vertice cedri:
Legitimi taedas pinus amoris alit.
Virgineae lauri. myrtusque uxoria fragrant:
Et palmae, forti praetereunte, strepunt.
Sessuris sese platanus, surgentibus offert
Malus, et in gremium mitia poma iacit.
Omnia si numerans percurrere gaudia vellem:
Culparer Graia scribere vana fide.
Pauca tamen narro. possem tibi plura referre.
Caetera versiculis clausa duobus erunt,
Crescit odora seges: sudant opobalsama truncis:
Prata fluunt oleo: nectare ripa tumet.
Forte roges: quae me subito Fortuna beatit:
Vnde favens croceis fulserit aura rotis.