Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS IV., SCENA I., lines 7.7.1.2.143-7.7.1.2.201
Jacob Balde, Poemata (4) 7.7.1.2.143-201
Unproofread scanNot analysed yet
Sacrilegus autem est vota persolvens Deo!
Spectate vestrum Iudicem cives mei:
Spectate Iephten, specimen egregii Ducis.
Gnatae ut pius sit, in Deum fit impius.
Mactetur ergo, crimine ac culpa vacat.
Tanto offeretur gratior pura Hostia.
Offerre vetitam lege, maculosam velis!
Si iura spectes, Gnata iam non est tua.
Devota comburatur. est tamen mea
Quia devoventis. an alieno crederem
Melius litari? dona stant propriis bonis.
Heu, Gnata miserum, Gnata, quo trahis Patrem.
CHORUS.
Quo quo tandem verget amari
Pectoris aestus? nondum vis est
Superata mali. luctatur adhuc
Natura potens. quando nec uno
Quercus ab ictu percussa cadit
Animo radix altior haeret.
Dolor alternat, variatque color.
Vultu non est unus in uno.
Omnes capit et retinet nullum.
Niger albescit, pallidus ardet.
Sive est pietas iam, sive furor;
Erit alterutro iustius insons.
En, ut luctu fractus anhelat.
Lumina quaerunt fessa quietem?
Labar in sellam pendula cervix.
Miseris propria est ista voluptas;
Nimio tandem maerore frui.
Premit in somnum, quod mole premit.
O si mite hoc Superum munus
Penitus totos permeet artus.
Plerumque vigil sua tormenta
Nutrit, et igni pabula praebet.
Ad placidum somnum moesto Iephte conciliandum. CANTILENA.
Huc! Iuvenis, quem cura fugit:
Qui caestra fugas inimica tibi:
Pede suspenso, Sopor alme, veni:
Grata molesti pausa doloris:
Saltem modicam succute pennam.
Profit Iephtae, carmine laudes
Iterare tuas. Per te reficit
Durus rastros et aratra labor.
Aurea vitas sceptra potentium.
Structaque Pario moeni a saxo.
Et marmoreis turribus arces.
Nullo pretio, munere nullo
Venalis emi: muneris ipse
Nomen inempti pretiumque subis.
Facili passu septa coloni
Pauperis intras, humileisque casas.
Gaudes iuxta frigus opacum
Trepidantis aquae posuisse caput.
Vbi per conchas fluit unda loquax
Leni ripam murmure pulsans,
Suavius illic requiescis, ubi
Est nulla domo ianua tota,
Prohibens motas stridere fores.