Latin
IACOBI BALDE e SOCIETATE IESU. IEPHTIAS TRAGOEDIA. CELSISSIMO ? PRINCIPI AC, ACTUS IV., SCENA I., lines 7.7.1.2.97-7.7.1.2.142
Jacob Balde, Poemata (4) 7.7.1.2.97-142
Unproofread scanNot analysed yet
Manes, opinor, quisque patimur, sed suos:
Vt quodque corpus vivit anima, sed sua.
Si vindicas promissa; non a filia,
A te inchoandum est quod quis intrivit sibi
Exedat. in alium proprius error non fluit.
Voto cruenti Gnata succedet patris.
Gnataene Fato deinde succedet pater!
Bis es scelestus. dum scelus vitas, facis.
Alia piabis victimam qua victima?
Libido dirae tanta si regnat necis,
Tenerumque furere fortis in sexum potes:
Aude aliquid ultra. maius ultra aliquid datur?
Non sunt sorores. est tamen coniux tibi.
Cur non et illam, tanta si pietas movet,
Imponis Arae turbidis raptam comis?
Non prole fultam duplici quereris Domum:
Et nec vel unam cernere in vivis potes.
Quid dicet Orbis huius auditor necis?
Qua maria Titan intrat aversus via,
Remeatve multo lampadem rotans salo.
Remeabit autem lentius solito reor.
Horrore visi sceleris, et condet diem.
Nata interempta, iure plectet, quo potest
Natura vindex iura temerantem sua.
Macilenta pingui fallet in gleba seges,
Trapeta baccae, praela fraudabunt botri.
Vbera caducae sicca praebebunt boves.
Armenta violens tota populabit lues.
Umquamne (cunctas consule Aras et focos)
Audita more est victima humano loqui!
Induere vittas, ipsa quas fecit sibi?
At in supini monte vasto Moriae,
Respicere fatum moneor Isaaci nepos.
Propositus ingens olim in exemplum puer:
Nunc sit puella. subeat imitatrix vices.
Etiam subibit: te modo Heroem probes.
Cur ad meam rem, filium Sarae cito?
Exempla distant. nil tibi prodest avus.
Ideo Tharaiden vox aperta huc impulit.
Ideo probari dexteram satis fuit:
Ideo repressit ales aetherius manum.
Ideo insolenti tristis Holocausti Sacro
Successit aries cornibus plangens vepres.
I nunc, et aemulare Maiores tuos.
Si sana mene est, parce ferro: si furis,
Iam nunc sacrilegum devove Diris popam.