Latin
Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., XVIII. Franciscus Petrarcha Paranymphus. Ad Carolinum Astium Sponsum, lines 10.18.1-10.18.64
Jacob Balde, Poemata 10.18.1-64
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo iam certum est? Et Hymen sonandus
Serta disperget? Quia nam repente
Vela vertisti, dubiis adiri
Creditus Austris!
Ducis Uxorem, tua forsan, Asti,
Teque ducturam licet alligari
Gaudeas bysso tamen alligaris
Remige peius.
Quidquid adstringat, placet Uxor, inquis,
Ede, quas dotes habet usitata
Italus Vates Cithara tibi
responsa remittet.
Dives est, ni vel superes, vel aeques.
Verus, heu! coniux eris. Utque taurus
Sub iugum trito redigere collo,
Ter pede pressus.
Dives o quanto periture sumptu,
In tuam pleno ruis amne Scyllam!
Servus es: servis, Caroline, servis
Vertice raso.
Dives est. At tu tenuis supellex.
Ergo subiectum phaleris domabit.
Quot gerit torques, tot habet ligandi?
Frena mariti.
Divitem certe scio, vae scienti!
Quot domi gignet brevis area lites?
Servat a ventis minus inquietam
Aeolus arcem.
Coniugis duplex et amoenus hortus,
Plurimae crescent in utroque spinae.
Una quae semper fodicabit, haeret
Intima cordi.
Est mihi coniux opulenta non dum
Elegans: nondum Tanaquil sagitta
Palpitas una? Quod amore totum
Conficit. Hoc est
Nobili natam Patre duco nupsi
Nobili, dicas, feret illa magnum
Nomen Androcli reget illa clavum;
Illa Viri Vir.
Nobilem duxi. Male si iuveni
Stant inaequales ad aratra vincti:
Peius infelix Hecubae cupido
Innexerit Irum?
Quam propinquarunt Charites, avitae
Stirpis est. Si tu figuli propago,
Illa Praetoris: figulus peristi
Collige vasa.
Patrios multis celebrat triumphos.
In triumphatis eris ipse crassam
Porge cervicem, Stygio Iovi
Mactandus humi bos
Pulchra censetur. Quibus? Expolitae
Discis a vulgo pretium puellae?
Sponse, dic, quae vult oculis videri
Turpis et effrons
Pulchra. Dum tota ferit ora Cypro:
Dum genas pinsit speculumque mulcet,
More lambentis madidum sciuri
Vellus et ungues.
Virgo formosa est. Subdita dolosus
Defluat fucus senii liturat
Vultus informi cadat ore, passa
Crudior uva.