Latin · Sapphic stanza
Silvarum Liber V. Polyhymniae Miscellaneae. Amplissimo viro Brunoni Vipsalio., XVIII. Franciscus Petrarcha Paranymphus. Ad Carolinum Astium Sponsum, lines 10.18.65-10.18.131
Jacob Balde, Poemata 10.18.65-131
Unproofread scanNot analysed yet
Liliis certat. Sua cuique vacca,
Seu diem pingui seras alba tergo;
Sive pellitam ferta atra noctem;
Lactea candet.
Vix parem Nostrae meminere cives,
Triste secretum mihi prodis. Ohe!
Forma vicino; tibi dos avaro
Nupsit, et alget.
Fama, tam castam mihi, quam venustam
Laudat. O mentem sapientis albam!
Maior Octavo numerande credis
Omnia Famae.
Casta. Credamus. Tamen et timores
Talis et curas parit. Impudicam
Nempe desperas; metuis pudicae,
Captus utrimque.
Docta. Sed cur non etiam superba?
Rara, quae Musas olet et Camenam
Fregit, errorem mulier fatetur,
Corvus hic albet.
Accinit chordis, recitat Maronem.
Explicat versus. Adeoque Dido
Nota, speluncae Tyriaeque furtum, et
Notus adulter.
Fabulas plures Ovidii recenset.
Non et implevit? Renovabit unam,
Ausa Paelignae Veneris patentes
Visere silvas.
Dicitur Vates. Cave, ne profanis
Fustibus caedas: ideo decebit
Laureis sacrae scapulas Sibyllae
Findere ramis.
Non habet nullum mea Polla nasum.
Sed nimis magnum, nimis eruditum:
Ferre quem totum neget ipse, qui fert
Maurus Olympum.
Mitis apparet. Nec enim, quid intus
Sibilet, nosti latet hac, Amice,
Anguis in herba.
Mitis in praesens, alii futurum
Cautius spectant. Dubios regressus
Praebet, ingressus faciles amanti
Femina quaevis.
Blanda. Sermones redolent Hymettum:
Melle conditos iaculatur hamos.
Saepe diffundunt amici palustres
Limpida verba.
Blanda. Sed sexum coeunt in unum
Terror et mixta metus acer ira.
Nupta bellatrix simul intrat aedes,
Pars simul exit.
Cordis ex fundo bona. Si reperta
Talis; et talis tibi si reperta est:
In tui nidum thalami involavit
Candida cornix.
Quid? Quod a portu, Caroline primum
Solvis in pontum. Zephyrine spetas
Semper afflatu dare vela moles
Tuta per undas?
Aequor et Tethys tua surget olim
Saeva bacchari, quatietque navim.
Castor et Pollux Helenae coacti
Cedere flebunt.
Tunc et infausta fatus esse Luna
Lacrimans dices, et amasse Diras:
Exsecraturus veluti scatentem
Cimice lectum.