Latin
Silvarum Liber VII. Miscellanea sacra. Quirino Garepinsio, I. Excitari se suavissime, ad Delicias Veris scribendas: in quibus crebram B, lines 12.1.123-12.1.178
Jacob Balde, Poemata 12.1.123-178
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeque referre mora est, fuerit scripsisse, voluptas;
Legisse, titillet iecur.
O ego, cum niveas ad frena citabo columbas,
Nido latentes Thespio!
Diffundam teretes elegos perque omnia vectus
Spargam manu plantaria.
Tunc nemo incuset: nimia est audacia Vatis:
Sublime semper fulgurat;
Nequitiisque scatens Lectorem tardat obesum,
Quod sensa mentis duplicet.
Scimus et e facili deducere carmina torno,
Venusta neglectu suo.
Nota quoque est nobis Paeligni glarea ruris,
Doctisque lusus Exsulis,
Interdum numeris Ovidi miscebo Tibullum,
Umbrique venam masculi:
Sic tacitis moneor stimulis: sic omine visa
Aurora nuper impulit.
Ver sine te Bruma est; Maiusque exsanguis, et ater,
Calvusque Februarius.
Arescunt sine te fontes: sunt lilia nigra,
Rosae cadaver putidum.
At simul extuleris cinctum caput igne comanti,
Et arva visu strinxeris:
Tunc iterum manant fontes, tunc lilia candent,
Rosaeque vivunt mortuae.
Optatum non una facit, quod scimus, hirundo,
Non una Ver ciconia:
Una Columba tamen nobis audita, beati
Dies reducit Seculi.
Quare adeo iam nunc, o Nostra, assuesce vocari:
Si dulce quidquam risimus.
Ut celebrem violas, nec tu scribaris in illis!
Hiems prius protruserit.
Non recoquam Veterum cramben, quosque unguine tinxit
Pelasga flores Fabula:
Imbutos humore recens quos mystica vestis
Comptos inaurat offeram.
Qualiter Oetinge Tiliam descripsimus olim,
Plures seremus arbore:
Cortice vitae nihil inclusisse profano,
Sacrum propinent nucleum.
Plurima sub gripho latitans mea Musa loquetur,
Doctas ut aureis excitet.
Divini Salomonis Hymen, desponsaque Memphis.
Formosa iungent oscula.
Quaedam non nisi nos soli perstricta sciemus,
Umbrosa iuxta flumina.
Proposito Chloris, surgentemque Auster in hortum
Venire iustus serviet.
Serviet et Tethys, et candida serta Napaeae
Flavo ferentes vertice.
O quoties Aura, Aura, nihil nisi nomen habebit;
Tu rem, decusque Nominis.
Altera non melius vires reficitque, fovetque,
Aestum cordis temperat.