Latin
Silvarum Liber VII. Miscellanea sacra. Quirino Garepinsio, I. Excitari se suavissime, ad Delicias Veris scribendas: in quibus crebram B, lines 12.1.63-12.1.122
Jacob Balde, Poemata 12.1.63-122
Unproofread scanNot analysed yet
Interea liquido stillabit mellifer auro
Quercus hiantis alveus.
Interea fontes argumentum mobile trudent,
Urnis aquas vehentibus
Forsitan et pictis hedera confligere lembis.
Lacus reductus suadeat.
Itur Euripum: propellit Nerea Bacchus:
Vinum Nerones navigant
Roma stat ad ripas: et mergi dulcibus undis
Spectator optat invidus.
Iuverit et pisces humenti cogere lino,
Saetave captos ducere.
Adspice Nereidum choreas, vaga sidera ponti,
Nexasque Nympharum manus.
Adspice converso laetentur ut omnia coelo!
Anguis senex renascitur;
Luctaturque aries. Phryxeaque cornua miscet:
Fecunda balant pascua.
Caeruleo rutilum scintillat in aethere viscum,
Ignisque saltat capripes.
Delectat caussas harum quoque noscere rerum,
Amoenitatis gratia.
Dicam, quid faciant nostro procul axe remoti,
Dum Ver meat Germanicum.
Annulus Adriacam Venetus sibi Neptuninen
Despondet immissus mari.
Plena Senatorum fertur Praetoria Puppis,
Vectans coronatum Ducem.
Sirenes cantant: Phorci chorus omnis aquosi.
Bene apprecatur nuptiis.
Astera Massagetis, Pestis est altera cura
Diversa propter sidera.
Iuverit inter se contraria iungere regna.
Ut quodque ritu discrepat.
Post et captivi caedes referetur Aprilis.
Ver iste Mensis inquinat:
Grandineque et nivibus, campo bellator aperto;
Namque inde sumpsit nomina.
Sternitur a Maio tandem florentibus armis ,
Et victus herbam porrigit.
Addimus historias hilari sermone natantes,
Multoque conditas ioco.
Addimus et tristes: Tragico quas Francia nixu
Feraxque gignit Anglia.
Si dura pati, tamen est audire libido:
Testis canora Thebais.
Gaudia ni verno modereris tempore, soccum
Pellit cothurnus ludicrum.
Talibus inventis quae non Pimpleides, addam?
Silenda nunc iucundius:
Donec in apricum cum foenore proferat aetas
Secreta clausi pectoris.
Est locus, insignem qua praefluit Isara lucum,
Fagis et alno consitus.
Hic habitat iam nota mihi resonabilis Echo,
Forasque prodit obvia.
Et quia Cumanae respondet more Sibyllae,
Vatis furore percita:
Tros ero: de nostro scitabor plurima bello.
Palmis, oliva laureis.