Latin
Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Bartholdum Nihusium, V. C. Apollo Zeuxis, sive Somnia Poetarum. Ode XXIV
Jacob Balde, Poemata 13.24
Unproofread scanNot analysed yet
Somnia quid? Nugae, quae non sunt somnia Vatum,
Et ipse nugas dixerim.
Quod tamen accinui, velatque immane Futurum;
Tu Vatis esse credito.
Quippe id non atomis larvisque accinctus et umbris,
Ut rebar olim, Phantasus;
Sed Deus Aonidum nobis, Deus ille, Nihusi,
Immisit ex sacrario.
Mystica transfumant de quo mea nubila, veri
Non est inane dolium.
Pictores falsi nocturnos despuo botri,
Cum Morpheo Phobetora,
Auctumnos odi fatuos, rabiemque iocosam
Ludentis in vindemia:
Credulitas quam Caeca bibit, delusa colore
Imaginosi palmitis.
Verius in cerebri tabulam delapsus Apollo,
Bacchi colores excitat.
Nec palpanda manu mendacia futilis uvae,
Meram propinat fabulam:
Divinos sed enim Pataraea e vite racemos,
Qui turgeant praesagiis.
Quales famosi vidit pincerna Canopi,
Hebraeus Augur abscidit:
Expressitque scyphum, Pharaoni denique dandum
Post exsolutas compedes.
Talia Grynaeus pingens emblemata, miris
Mentem replevit lineis.
Quamquam haut diffiteor, tunc, cum Somnumque Deumque
Passus figuras hauseram;
Pandere nescivi sub nube latentia monstra,
Nocte insolenti territus.
Iam scio. Paullatim volventia Fata patescunt,
Suis soluta nexibus.
Vis, ut declarem? Facio. Sed carmine nolis.
Sermo pedestris explicat.
Vidimus Historiam: bella, horrida bella, Nihusi
Ordimur a Bohemico.
Vidimus, Auctumno iam praecipitante, Novembris
Spumare prela vineae
Sordidus humano Mars sanguine pinguibus uvis,
Quot amputavit millia,
Afflixitque solo, calcataque funera rupit,
Quo more botros rusticus!
Torrentes rapidi passim fluxere cruoris
Cellas in omnes Teutonum.
Expletura sitim tandem Rhamnusia vindex
Musto furoris proluit.
Ebria Gens merita contempti Numinis ira,
Potare faecem cogit ut:
Donec succiduo titubent vestigia gressu.
Eheu! ruunt Provinciae:
Regnaque, et emotae vertigine funditus urbes,
Et urbium tecta ambulat.
Nec duplicem Solem, aut Rhenum, geminumque Brisacum.
Sed nil videt Germania.
Caedibus urgentur caedes. Albentia pressum
Morantur ossa vomerem,
In Dominos servi surgunt: thyrsumque rebellem
Patri retorquet filius.
Terra movet pulsuque pedum ciet excita furvos
Maneis ad hoc spectaculum.
Sic quondam versis Lapithas ad proelia mensis,
Epota movit amphora,
Sic vidi indomitos campo decurrere tauros,
Cum dimicant pro nuptiis.
Haec aliqua est, varia specie portenta ligantis.
Farrago nostri somnii.
Non aliud nemus armiferum, lapidesque caduci
Signant, urbs in vellere.
Quae sit anus Fluviusque loquens; cur Semifer obstet:
Quis Cygnus inter Sidera:
Quid Vaticano moneat de colle Palumbus,
Miscens olivam laureae:
Expende et dices: Cum diis caelestibus iste
Vtes habet commercium.