Latin
Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Carolum Hoerwarthum. S.J. In funere carissimae Matris Johannae Anno M. DC
Jacob Balde, Poemata 13.25
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo pedem vestris Alamannia nostra Theatris,
Famosa Troas, intulit!
Torva cothurnati varians simulacra doloris:
Spectante luctum Graecio,
Moesta parens, utriusque tamen, communia iusto
Plangore deflevit mala.
Nunc tua solius subit, et praecordia fato
Propinquiore sauciat,
Altera non sicco spectanda Tragoedia vultu:
Cum tota sit domestica.
Exstincta est Mater. Lacrimas da, Carole, vixit;
Tibi dedit quae vivere
Sollicitabit amor, naturaque fomes amoris,
Impulsa fletu lumina.
Sed nolim in liquidum flumen vertaris, ut Acis,
Passoque crine fluctues,
Nec plorare veto. Modo non lamenta sequantur.
Manes pios turbantia.
Purpureum fratres iam mutavere colorem.
Hac liber es molestia.
Conveniente toga multo te vestiit ante
Praesaga mens funebrium.
Parce supervacuis convellere planctibus Umbram.
Quieta dormit. Invides?
Decessit Genetrix. Hoc est absolvit agonem:
Qui nos manet, qui singulos.
Heu! Genetrix obiit. Dicas abiisse, beatae
Promissa visum Patriae.
Heu! oculos clausit. Tanto iam plura tueri
Potest, vel absque pupula.
Conclamata iacet. Quin immo et surda: nec optat
Audire questus filii.
Carole: triste mori, quid, quam parere vocanti
Est ad tribunal Numini?
Paruit, ac prompte. Facto hoc animosa meretur
Summi favorem Iudicis.
Officio defuncta suo, quod pendere iussa est,
Fatale solvit debitum.
Procubuit: qualis, postquam tulit aurea Malus
Fetus in hortis aureos;
Decedit spatio tandem, Auctumnumque relinquit,
Contenta prole florida.
Arbor Mater erat: quae totum in pignora succum.
Ut viveretis, transtulit,
Nunc, ut et et ipsa queat tumulo pubescere rursus,
Sepulta se reseminat.