Latin · Sapphic stanza
Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Ad Martinum Sibenium Societatis Jesu Ode XXIII. Misericordia et Veritas, lines 14.23.73-14.23.116
Jacob Balde, Poemata 14.23.73-116
Unproofread scanNot analysed yet
Fessa plectendis, Themis orsa, culpis,
Teutonum diras acies reliqui.
Dulcis amplexu liceat sororis
Stringere collum.
Sicut adversa facie steterunt,
Ora libatis petiere malis.
Quale, cum nectunt Simoente lota
Rostra columbae.
Arma mutantur: lepidoque voto
Quaelibet dum se studet enovare;
Mutuis certant spoliis iocosam
Tollere praedem.
Laeta detraxit sibi proeliatrix
Virgo terrorem galeae comandis.
Laeta turbatos oleae capillos
Fronde revinxit.
Quin et agrestis genium Napaeae
Moribus fictis imitata, saltum
Ruris expressit: veluti canente
Phyllis Iola.
Pax coruscavit gladium, negantem
Molliter ferri. tamen illa motu
Ludicro pergit male ventilare,
Non sine risu.
Corde iurares trepidante saevam
Esse conari. Sed enim repugnat
Indoles. Blando stetit ore tantum
Rusticus horror.
Interim floret redimitus ensis.
Libra fragranti nive liliorum
Pingitur vernans; viridique cassis
Germinat ostro.
Ista spectabam simulacra mentis.
Vela cum vertens aliquis reduxit:
Hisque submotis utriusque Divae
Forma recessit.
Fallor? an rursus coeunt in iram?
Ut quid obiectae strepuere parmae!
Murmur incertum, chalybisque duros
Audio flictus.
Noveram lites, odiumque fratrum.
Nunc et, heu! numquam diuturna, certe
Inter aeternas etiam sorores
Gratia rara est.