Latin
Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Ad illustrissimum et excellentissimum Dominum Claudium De Mesmes, Gall. Legatum, lines 14.24.1-14.24.68
Jacob Balde, Poemata 14.24.1-68
Unproofread scanNot analysed yet
Fatebor autem. Spiritus Enthei
Non est apud me semper Apollinis,
Absente quo, nil disto vulgi
Moribus, aut homini profano.
Nec Dithyrambis certo sonantibus,
Diviniores nec numeros loquor.
Sed cassa tantum, plebis instar,
Praecipito, licet usque rumpar,
Oracula vendunt qualia Cingari.
Lucente Phoebo clara dies erit.
Pluet sub Austro. Nix Decembris
Alba cadit. Moriemur omnes.
Est nempe, Vates, fistula Numinis,
Per hanc canentis. Muta iacet, nisi
Inflarit, admotamque sacro,
Fata ciens, animarit ore.
Utcum lassi pondera corporis
Sidant deorsum, ac deterior premat
In membra moles: fracta quamvis
Humor edat gravis ossa, tristi
Suffusa limo; nec mea viribus
Compago constet: si Maciem tamen
Intravit, effetosque noto
Igne Deus, Deus ille noster,
Pervasit artus: erigor in pedes;
Totoque crinis vertice subsilit.
Confusa tempestate flagrant
Lumina non rubor unus errat,
Unusve pallor. Se variant genis
Misti colores. Vox rabie tumet:
Ignarus eluctor Sibyllas.
Subque oculos cadit, inque vultu
Omne est futurum. Fer, puer, ocius
Instructa fulvis Barbita dentibus,
Cornuque eburno, quibus solemus,
Cum celeber modulandus Heros,
Potenter uti. Quae mihi Memmii
Amore donet carmina Cynthius.
(Nam scimus impense faventem)
Experiar bipatentis oras
Clarum fenestrae pande aera.
Albis Poetae nubibus et nive
Amictus intexta, corymbis
Cinge caput, viridique vitta.
Eoa versus lumina succute,
Nexam capillis succute Lauream.
Ter explicatas tende palmas.
Ter revoca Citharaeque primos
Infringe nervos. Iam rapido fides
At temperatas ungue supervola.
Tractim remulce: pecte carptim.
Sparge sonum noves honora.
Novem sorores. Pereunte fortius.
Maiora presso pollice; dactylis
Micare consuetis minora
Fila feri repetita multo
Decurre longum verbere quid vides,
Puer, quid audis? Clangor in intimo
Sacrumque respondens tumultum
Ventre Lyrae geminatur Echo.
Euan! Tremendum Numen adest.
Numen tremendum: candide Bassareu
Vitalis Euan. ille acutae
Deferuit iuga summa Naxi:
Bicorne Phoebus deferuit iugum,
In meamve venit. Sentio turbine
Mentem rotari laurus ardet,
Inque comis fallere flammae.