Latin
Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Ad B. Virginem. Iturus Eberspergam Ode XI.
Jacob Balde, Poemata 3.11
Unproofread scanNot analysed yet
Dum me severis fessus in Exedra
Exsolvo curis: et volucri rota
Per arva vectum, cinget Ebers-
Sperga cavo nemorum recessu;
Tuere sanum, Laetitiae Parens:
Vultu sereno discute nubila.
Spirare clementes Aprilis
In Zephyros tenuetur aer.
Quod si propinquae caerula Doridos
Tentabo cymba; da placido Lacum
Sopore sternendum, quotannis
Emerita peragrare quercu.
Nec vero gratis, fors habiles agam
Remos, amoeno non sine carmine;
Navim salutaturus illam,
Quae titulum gerit institoris.
Dicere Nymphis ditior omnibus,
Vexisse fruges, aetheriis procul
Campis refecta; et trementi,
Virgo, famem pepulisse Mundo.
O ergo nostri Praeses in aequore
Formosa Stagni, Vatibus annue,
Sic glauca verbenis et ulva,
Cymodoce, ibi serta nectam.