Latin · First Archilochian
Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Ode XII. Auctor a celeberrima Secta Stoicorum desciscit.
Jacob Balde, Poemata 3.12
Unproofread scanNot analysed yet
Quid mihi vobiscum est latebrae foetentis alumni,
Deucalione fati?
Mobile lignorum genus, et viventia saxa:
Quae tamen Ogygiam.
Amphion nullus cithara traxisset ad Urbem,
Pondere fixa suo.
Iam tandem deprensa mihi fraus omnis et error.
Pene ligatus eram
Stuppea sed valido disrupi vincula nervo,
Ceu putrefacta situ.
Estis, io, rigidi Cultores estis Honesti,
Usque severa Tribus.
Non turgent oculi lacrimis; non gaudia risu;
Non tumet igne iecur:
Nullaque sedatum tempestas pectus inundat.
Omnia pace vigent.
Credite Pisones: at non ego credite Verpi.
Gens inimica Deo.
Credere me tristis vetat experientia rerum,
Nec sinit esse rudem.
Auditis? Quorum virtus olet horrida caepas.
Totaque Vita sedet:
Multum vesciae vobis et maius inane est.
Fastus ubique sonat.
Hinc abeo versis aliud mare currere velis
Liberioris aquae.
Qualis in Adriacis Venetum secura phaselus,
Et mea lucet aquis.
Decurrat placidis innubila moribus aetas,
Temperiemque ferat.
Non suspecta metu non importuna tumore,
Non odiosa minis.
Tempus erit, laetus risum cum poscet amicus:
Splene feremus opem.
Tempus erit flendi: veris manabit in uda
Fletibus dolor.
Denique verus homo; non Truncus inutilis aegri,
Nec lapis esse volo.