Latin · Alcaic stanza
Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Panegyricon. Rusticanae puellae Bavarae. Miro strategemate Pudicitiam sua
Jacob Balde, Poemata 3.26
Unproofread scanNot analysed yet
Rus ire mens est. Tu modo quoque florido
Decore simplex, heu sine nomine
Canenda Virgo, linque tristem
Sandapilam melioris aevi
Sponso dicatis digna cubilibus.
Quae diva pulcros edocuit dolos:
Comes ne venatrix Dianae
Opis, an ingeniosa Clio?
Virtute certe te memorabilem
Ignota reddis. Cum trucis Attilae
Bellona saeviret, dolendam
Virginibus meditata stragem:
Procul coactis ire sodalibus,
Puella nostri gloria seculi,
Restabat in pago, decora;
Sed subito Getici tumultu
Praeventa Martis pauper, et innocens
Formaeque custos, quid faceret pudor?
Ne vi minarum, vel protervo
Militiae caperetur astu,
Turpi futurus praeda libidini:
Se se feretro composuit, cata
Latere vel sic inter ossa et
Terrificas Amaryllis umbras:
Parceque ductum naribus halitum
Avara pressit. Dixerat :hoc toro
Dum casta vivam, cur recusem
Funereum simulare somnum
Subi cavernam, Virgo, Subi; neque
Horresce Manes, et Superos tuos
Sollerter indulge sepultis
Sunt, et habent aliquid beati
Squaloris Umbrae. Certius effugis
Hostem iacendo tutior invia
Servaris arca funus extra
Invidiam furiasque serpit.
Quaeremur; esto Caprea fervidis
Latrata votis, inveniar licet:
Inventor absentem purabit;
Quo propior, minus impudicus.
Lectica Mortis nil Veneri facit.
Praeoccupavi. Fata necessitas
Absolvet inceptum cadaver.
Possideo sacra iura Leti.
Sic conquievit: Vis canis interim
Odora Sueci per scelus omnia
Supinat, indagatque cervas.
Una latet, ter operta ligno,
Inambulantem non sine murmure,
Adesse sensit: ter facie loci
Abire delusum feruntur
Funera vix tenuisse risum.
Huc huc resectis labere crinibus,
Supraque castam flos Amaryllida.
Laetare dispergi: caducos
Huc violae reserate nimbos.
Non bellis absit, non casiae seges
Spicaeque nardi et germina Persiae:
Marisque rores, et perenni
Forte virens Amarantus aevo.
Haec fixa ruri gloria, posteris
Miranda surgat. Quid precer urbibus.
Quarum puellae rubra gestant
Dona maris, teretesque collo
Cadente baccas et Tyrianthina
Iactant severam in cyclade virginem:
At non et audaces procantem
Fallere, deposuere serta.
Huc huc adustis consita carduis
Urtica, lappaeque et tribuli, novum
Stipate. Coeptis necte, Clotho,
Stramen, et his propera coronam.