Latin · Glyconic and Asclepiad couplet
Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Ode XXVII. Lyrica sua, in silvis amissa, indicio volantis Spinuli sub arbore
Jacob Balde, Poemata 3.27
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt vates, superis, io
Curae. Vos socii, plaudite: Repperi
Centum carmina victimis
Constatura mihi: qualibus Atticum
Mactat Pythagoras Iovem.
Magna parte mei non ego gaudeam
Inventa? Fugiunt dies:
Soles intereunt: sub celeri rota
Aevi, quadrupedantibus
Velox Tempus equis proterit omnia
Caelo Musa tamen beat;
Vatem Musa suum grata vetat mori,
At tu, Spinule, quem vagis
Mutantem nemus ac nubila saltibus
Sectato, bene reddidit
Seu Fortuna suam, seu Deus, arborem;
Quaesitam meritis feres
Laudem: nec minimarum ex avium grege
Indonatus abiveris.
Quamquam nulla tibi gratia simias
Affandi volucres; neque
Certas flumineis parvus oloribus:
Tantillus tamen, et places,
Et maior reliquis semper habeberis.
Ne se Pica, loquax genus,
Sturnusque aligerum conferta histrio:
Aut quae Bistonium soror
Luget flebilibus questa modis Ityn,
Felix, Spinule. Tu quoque,
In cuius iacuit depositum sinu,
Subter florida brachia;
Fies nobilim Populus arborum.
Hinc iam serta mihi petam
Lauro posthabita: quando nec Herculem
Prostratis puduit feris
Albenti solio cingere tempora.