Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1
Unproofread scanNot analysed yet
Ratio in promptu est. Quia Podagricis, etsi Philosophis, vix licet esse Peripateticis. Ambulationum per Academica Lycea oblivisci, dudum morbus coegit. illorum Cathedra, lectica est. Maluimus ergo a sedentariis tribulibus, utpote propter communia studia, vitaeque consimilis societatem faventibus, honesta solacia emendicare: digna fortibus viris, et eruditis auribus, Pueri, cuppedias dulciarias amant. Archipodagricis Heroibus, solidum cibum non nisi Archistoici dabunt. Qui manus pedesque tophis gemmatos, carbunculis suis exuerit, Podagram stirpitus evellendo; inveni neminem. de nullo legi. paucos puto inveniri. nullum scio. Pollicitis doctus quilibet esse potest.