Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I., XLI. Cur autem Fragmenta appellat.
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.41
Unproofread scanNot analysed yet
Multis de causis. Questus ipsi Podagricorum, in paroxysmo eiulantium, interrupere mihi saepe filum. dum miserans ausculto, aut auscultare videor: dum consulo, et medicamenta exquiro; recisum quandoque Carmen mansit titubatis pedibus. Nonnumquam etiam, ut homo morosus sum, neque affectuum expers, vocibus quiritantium vel obstrepentium mihi, undeunde offensus indignabar. ergo metrum abruperam. quo impetu abruptum fuit, haesit. sed et multi Podagrici nullum cum litteris commercium habent: quod solacium sensuri ex Poemate continuo, quantumvis in vernaculam verso? nisi inassueta, numquam interrupti fluxus, sive furoris, pertinacia frangatur: et Heroici Carminis maiestatem ad captum non Heroum, accommodem. Cautio fuit. solacia membratim partitus sum. Quod uni displicet, iuvabit alterum. In humanis rebus nihil frequentius. integrum convivium non uni gulae paratur. sumit sibi quisque, quod sapit. Accessit, insipidi et ridiculi Calumniatoris Podagricorum, ferocia. nugator amarus turbavit venam meam, et aliquoties stitit. hinc vacuae lacunae: et cessatio. Repente iterum consurgens in Momum abripior, quasi propositi mei oblitus. refuto, stimulo, vexo, ut possum, et meretur. instar Achillis post terga cadaverum truncos relinquentis, secui aciem Burghardi multis argumentorum fragminibus, in spectaculum Podagrae defensae relictis. Palmaria autem fragmentorum causa haec est, altius deducenda. Nollem hoc iatricum Poema, ut ante oculos compositum iacet, uni pedis affecti membro totum; sed frustillatim, mode hoc, modo istud libelli medicantis folium applicari; ut et altero die in subsidium aliquid restet. Cum enim chartae natura sua vis insit ad refrigerandum idonea: narcotica vero vehementius adhibita, rigore suo plus noceant, quam prosint: noluimus nimio stupore constringentia una mole obtrudere. ea tamen, temperamento libratae sagacitatis, carptim ex papyro sumpta, non putavimus nocitura. Itaque hoc volumine utendum distribute, sicut emplastris in frusta concisis, per partes, neque omnia statim, et uno impetu, prodigenda sunt folia. quibus tamen eam vim botanicam, ex Heliconis herbis atque floribus collectis, incoctisque impressimus; ut adiecta ceteris Galeni medicamentis, praesertim Geilfusianis, si in tempore ex voto nostro, admoveantur, non modicum levamen aegris speremus allatura. Frigida calidis, calida frigidis miscentur; qui ex sententia Gregorii Magni optimus curandi modus est. Podagrici biliosi, ad stirias et algorem se recipiant. Fratres frigidi, ad focum stimulantibus utantur.