Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I., XVI. Quae autem medicina tandem Podagricis ex sapientum consilio suadenda?
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.16
Unproofread scanNot analysed yet
Duplex cura praescribitur, altera leniens, altera praeservans, prior in paroxysmo considerat dolorem et tumorem. Si plethoricus cum febrili calore invaditur, vena laxetur. sub primi doloris initia purgandum corpus, prius quam humor peccans in membra se exoneret, et sedem inficiendo stabiliat, cui fini non quaelibet apta medicina est: licet evacuandi virtute praestanti polleat. habitudo corporis spectanda, examinandae vires, urinae color; aliaeque peristases. subinde sudor promovendus. per hunc enim et calorem plurima dissipabis, atque eicies in valetudinem pugnantia. Sudorem vero promovebit pulvis Hermeticus, quem Chymici ex auro purissimo praeparant. lapis item, quem Bezoar vocant: beneficium caprarum Aurorae salicta depascentium Gemmarum tincturas, corallia, Decoctum ligni, nihil aut parum iuvare putant Docti, allatura certius nocumentum. nam nisi hostem suum, praesertim venena, invenerint; vitalia aggrediuntur. Felix paupertas, quae pretiosis his nugis non indiget, Remedia exterius usurpari solita (quod alterum fuit) sive ut dolorem mitigent, sive ut tumorem consumant; si sunt narcotica, ut stupefaciant nervos: nimium quantum obesse creduntur. quippe natura sua frigida, dolorem ex calore ortum, sistere aut temperare videntur: revera pestem retro agunt in viscera, tanto periculosius. Nam cum fenore redibit, et usuram cessati doloris exiget. Novi Pictorem non incelebrem, sic inter tormenta obiisse; in agone maximis doloribus confectum. Erat homo gnavus, et lucri avidus. Stimulatus serra Podagrica, quamquam crudeliter exercebatur, ne prorsus feriaretur, ocreis ex argilla factis, nudum pedem indutus, pingebat. interveniens occupavi viri industriam. miranti situm et habitum, id enim vero quale quale lenimentum esse responderat. Calidiora quoque si adhibeas, debilitabis membra: languorem torpentibus induces. Adipata, poros cutis et canaliculos aerios obstruunt. inde exasperatur dolor, tamquam captivus, et vigilias accendit. Optimum fuerit. simplicia non spernere; cepas marinas, sinapi, aliaque huiusmodi, quae vim salis penetrabilis secum vehunt. Consulitur sal gemmae, forti vino resolutum, aliqui propriam urinam emplastro commiscent. Nihil praestantius floribus salis Armoniaci. super omnia sal vitrioli, quod vocant camphoratum. illud in primis, quod ex Ungaria, vel Transsylvanis montibus allatum, Chymice praeparatur.