Latin
SOLACII PODAGRICORUM PARS I., XVII. Quaenam illa Cura Antipodagrica Geilfusiana in libello recens edito, cui
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
Erit nempe illa, quae, ut perhibent, Podagram ex planta pedis radicitus eruit. olim Centauri et Lapithae, funditus evulsas arbores iaculabantur. Deductam hanc promissionem suspicor, ex doctrina latius tradita, Problem. quarto, quinto, et maxime sexto. His ferme praeceptis continetur: quae strictim exponam. Primum. Sal arthriticum sanguini perniciose commistum, summo studio, singulari arte extrahendum esse monet: ita tamen caute, ut ipsa viscera, hepar, lien, stomachus nullum damnum capiant. Secundum, Patientes hoc beneficio et salutari effectu gavisuri, frugalitati, saltem tolerabili diaetae assuescant. vitent frigora; cibos noxios: praecipue Herculis et Alexandri Magni Scyphum: haustus scilicet immodicos vini, in Symposiis circumagi solitos. quippe tales convivarum quidem sanitati immolantur veteri ritu; sed novo ac veteri, temulentum popam Libitinae immolant; certe Podagrae sollemnibus Caerimoniis consecratum, ad pedes ponunt, mactandum, cum volet. Tertium. Corpora faeculenta, et putredine marcentia statis mensibus evacuentur. tempore praescripto vena laxetur. Quibus addit idem Auctor usurpandas aliquoties pilulas, quas vocat Magistrales; aliaque, in quibus praecipua helleborum nigrum, tartarum vitrioli, oleum cariophyllorum, myrobalanus, rhabarbarum, etc.