Latin
1.18.1 to 1.18.3
Jacob Balde, Solatium Podagricorum: Libri Duo 1.18.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Affirmat Io. Pharamundus Rhumelius in Iatrio Chymico, edito Francofurti, Anno 1648. Miror huic sententiae subscripsisse Virum cetera claris. et Medicinae eventibus non paucis conspicuum. Rogabis, quid monstri sit, per transplantationem curari. sine risu vix audeo dicere, et nisi calamus paratus esset ad omnia, vererer scribere. Sed non diu immorabor insanienti huic sapientiae. ergo Auctor iste mirabilis, Sympathiae et Antipathiae immane quantum tribuit. an non enim unguentum magneticum, esto, inscrutabili modo, inquit, efficacissimum! ut taceantur herbae et radices, viribus occultis pollentes: et vel figuris suis humana membra referentibus, admodum prodigiosae. quas explicare nemo possit, nisi per virtutem magnetis secretam, et Sympathiam, sive arcanum Naturae consensum. idque, exempli gratia, apparere in Lysimachia, Persicaria, multisque aliis. Hic igitur talis asseverare audet, praesegmina unguium et pilorum, de femore aegri sumpta, insitaque, ad certum Lunae signum, querno trunco; vim ferre attrahendi alienum morbum: eoque modo Podagram, intra trimestre spatium, ex homine migraturam in arborem. Credat Iudaeus Apella. Quis non exclamet? Auditum admissi risum teneatis amici. Quod dixi, mirari possis, eruditos viros in tam inficeta deliria praecipitari: et adhuc dementius, persuadere Posteris velle, quod nec sibi debebant. Huc praefidens animus, impietas iam omnia credens, iam nihil; DEI oblivio, superstitiosa erga naturam reverentia, erga naturae Auctorem nulla; Ecclesiae Romanae et Canonum eius contemptus, duce superbia curiosa trahunt. utinam notarent, se praestigiis deludi! ain tu, quisquis es, Podagram ex pede non plebeio hominis, migrare posse in ligneum pedem ilicis? occulto scilicet artificio. peccas in opes acquirendas et praeconia famae: si divitem aegrum levando, onus exemptum non protinus silvis mandaveris. Quid enim? facies, quod quidam homines olim Diis manibus sacri: devovebant se Diris in alterius salutem: et sua capita legitimo ritu devoti prodigebant; ut aliorum capita servarentur. sic nova Medici superstitio paciscatur cum arbore aliqua, ut damnata Fatis, quae hominis Podagrici segmenta inferent, liberandi fatum toleret. Ecce, fabulis cum fabulatore discepto: et nuganti nugas oppono! Quid Dodona, quid Dryadum chorus dicent, querquetorum praesides? visurae delicias suas humanis miseriis, Pythagorico figmento inquinari: et transmigrare hominum morbos in ligna, quomodo animas in porcos Samius senex finxit. Quid deinde? arescent eiusmodi arbores, an florebunt? Podagra ex calcaneo opulenti viri desumpta, et in ramum depacta Dodonaeum, utique robori florem addet. Pudet addere plura de concauo Lunae, et cetera vanitate, quae stultitiam exaugent. Insaniae species est, credere isto modo curari morbos, vel transferri posse.